- HERODES Atticus
- HERODES Atticusvir Consularis, amoeno ingenio, Grae caque facundia ita excellens, ut gravitate, copiâ, et elegantiâ omnes alios longe praestiterit. Vide A.Gell. l. 1. c. 2. l. 9. c. 2. et l. 19. c. 12. Vitam eius habes apud Philostrat. Phavorini et Scopeliani discip. Veri Imp. praeceptor. Rufo Perinthio lingua Gr. et Rex Eloqentiae dictus. Volaterr. in Anthrop. Iul. Capitol. in Vero. Ceterum Marathone oriumdus, patre Attico, qui Nervae principatu, reperto thesauro, immensas opes conceslu Imp. sibi paraverat; avo Hipparcho, seu, ut Suid. vocat, Plutarcho, qui ob avare et crudeliter administratam provinciam, bonis fuerat exutus: floruit sub Traiano, Hadriano, Antonino Pio, et Marco Aurelio. Exstructis in Graecia pluribus aedificiis sacris profanisque, et legatis cuiqueve Atheniensium denis thaleris, de patria optime meritus est. In studiis egregie versatus, eloquentiâ inprimis inclitus (cuius tyrocinia sub celebri illo Rhetore Phavorino posuerat) opera quaedam reliquit, Philostrato indigitata, sed quae temporum iniuriâ periêre. Etiam Consulatu functus est, collega Torquati A. C. 143. et ducta matronâ insigni Romanâ, cui Regillae nomen, in eius memoriam Odeum Athenis exstruxit, illaque Defunctâ domum suam marmore nigro ex Paro ins. luctus indice, undique ornavit, templo quoqueve illi in suburbano suo Triopaea dicto, Romae haud procul, consecrato. Obiit Aet. An. 76. duorum liberorum pater, Marathone genirali solo ex ultima sua voluntate sepeliendus: sed Athenienses grati erga eum animi testandi causâ, in ipsa Urbe, inque Stadio Panathenaico, quod eius magnificentiâ in pristinum splendo rem reparatum fuerat, prosequente funus toto Populo, splendide tumularunt. Nomen eius integrum fuit, Tiberius Claudius Atticus Herodes, uti ex vet. Inscr. Athenis hodiequeve superstite, in qua Pontifex Imperatorum inter alia vocatur, docet Iac. Spon. Itin. Part. 2. p. 213.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.